monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 75, 1
Lugubri nuntio consternatus super sancti et venerabilis mihi dormitione Lucinii, vix brevem Epistulam dictare potui. Non quod eius vicem doleam, quem scio ad meliora transisse, dicente Moyse: Transiens videbo visionem hanc magnam ; sed quod torquear desiderio, non meruisse me eius viri, videre faciem, quem in brevi tempore huc venturum esse credebam. Verum est illud super necessitate mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat , et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. Sed habemus consolationem, quia Domini sermone iugulatur, et dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne; et in consequentibus: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccabit omnes venas eius, et desolabit fontem illius . Exivit enim virga de radice Iesse, et flos de virginali frutice pullulavit : qui loquitur in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium . Flos noster mortis interitus; ideoque et mortuus est, ut mors illius morte moreretur. Quod autem de deserto dicitur adducendus, virginalis uterus demonstratur, qui absque coitu et semine viri Deum nobis fudit infantem: qui calore Spiritus Sancti exsiccaret fontes libidinum, et caneret in Psalmo: In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi . Adversum ergo mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos, quos dolemus absentes. NEQUE ENIM mors, sed dormitio et somnus appellatur. Unde et beatus Apostolus vetat de dormientibus contristari : ut quos dormire novimus, suscitari posse credamus; et post digestum soporem, vigilare cum Sanctis, et cum Angelis dicere: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis . In coelo, ubi non est peccatum, gloria est, et perpetua laus, et indefessa praeconia. In terra autem, ubi seditio, bella atque discordiae, pax imprecanda est: et pax non in omnibus; sed in his qui bonae sunt voluntatis; et salutationem audiunt Apostolicam: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo multiplicetur : ut in pace sit locus eius, et habitatio eius in Sion , id est, in specula, in sublimitate dogmatum atque virtutum, in anima credentis; cuius quotidie Angelus videt faciem Dei , et revelato vultu gloriam Dei contemplatur.